ESPINAEA

ESPINAEA
ESPINAEA
Gall. Espinay, Familia Galliae illustris: in qua Dominorum de Espinay, mentio iam saeculo duodecimo reperitur. Primarius eorum ramus, quibus demum Marchionem d'Espinay ac Com. de Duretal, titulus accessit, exaruit in Francisca, quae Henrico schombergio marito hereditatem attulit. Eius vero Patrui magni Ludovicus Marchionis de Vaucouleur atque Antonius Dominos de Broon ac Barones de Molay dedêrunt. Ex eadem stirpe rami Dominorum de Dusse, Boisguerroult (qui dein Marchionum huius nominis ac Com. de Rosenthal titulis ornati sunt) et de S. Luc. (inter quos primogenitus nomen C. de Estelan. gestat.) Ut ad Franciscam redeam, Henricus Dom. d'Espinay, qui obiit A. C. 1506. pater fuit Guidonis II. exstincti A. C. 1522. avus Guidonis III. defuncti A.C. 1551. quo et Luisâ de Goulaine, natus Ioh. Marchio Espinaeus, obiit A. C. 1591. pater ex Margaretha de Scepeaux Claudii, qui defunctus A. A. 1578. ex Francisca Rupifulcandia, reliquit Carolum March. de Espinay, Com. de Duretal, qui improlis decessit A. C. 1609. maritus Margaretae Rohaneae Guimenay, et Franciscam hoeredem, nuptam Henrico Schombergio Com. de Natevil, Domino d'Espinay. Phil. Iac. Spener. ubi supra Part. II. p. 71.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”